Page images
PDF
EPUB

azymo celebrare, ac ordinatos in dictis Sacris Ordinibus matrimonio non uti: propter quae, ac nonnulla alia quotidie in populo diversa scandala exoriuntur, ac in dies, nisi de opportuno remedio per Nos, aut Sedem praedictam provideretur, exoriri contingeret.

Considerantes autem Nos, quam operae pretium, piumque foret, ac necessarium, ut unio praedicta multo labore quaesita, ac per Romanos Pontifices sollicitata conservetur, et dictorum Graecorum molestiis, ac impedimentis hujusmodi obvietur; atque ipsorum quieti, atque animarum consolationi in praemissis opportune consulatur, nec non ritus, et observantiae in eorum ecclesiis, et alibi, juxta antiquam ipsorum consuetudinem, praeserventur, Motu proprio, non ad alicujus Nobis super hoc oblatae petitionis instantiam, sed de nostra mera liberalitate, et ex certa scientia, ac de Apostolicae potestatis plenitudine, dictis Graecis, tam Praelatis, quam aliis personis nationis Graecae, et eorum cuilibet, ut eorum ritibus, ac observantiis, sive consuetudinibus, ut praemittitur, uti, ac illos et illas observare, Missasque, et alia Divina Officia secundum eorum antiquam consuetudinem celebrare.

Necnon Archiepiscopis, Episcopis, et aliis Praelatis Graecis, et inter eosdem Graecos, ubi Archiepiscopi, Episcopi, et alii Praelati Latini jurisdictionem habent, Pontificalia libere exercere officia; ac a suis ordinariis officiis, ecclesiis, ac piis locis, et oratoriis super hujusmodi rituum observantia per Latinos Antistites et Praelatos etiam locorum Ordinarios, et Dominos temporales, Magistratus saeculares in judicium, vel alias inviti minime trahi.

Nec non quicumque Clerici Graeci, ac aliae personae nationis Graecae undecumque venientes in locos, ubi Archiepiscopi, Episcopique, et alii Praelati Latinorum, et Domini temporales sunt, ab ipsis tam Graecis, quam Latinis, eleemosynas petere, et accipere libere et licite possint, Motu, et scientia similibus, tenore praesentium concedimus, et indulgemus.

Et insuper, quod nullus Archiepiscopus et Episcopus Graecus Clericos Latinos, nec Latinus Archiepiscopus et Episcopus, etiam Ordinarius Clericos Graecos ad Sacerdotium promovere valeant.

Ac quod in dioecesi, ubi Latini, et Graeci inhabitant, et solum Archiepiscopum, sive Episcopum Latinum Ordinarium habent, dictus Archiepiscopus, sive Episcopus circa negotia, et causas dictorum Graecorum Vicarium Graecum ipsis Graecis gratum, vel per ipsos Graecos eligendum, ex quo Graecus Vir melius Graecos mores novit, quam Latinus, eorum stipendio, et salario retinendum deputare; Quodque in causis appellationis ad Metropolitanum, qui forsan Graecus non esset, dictus Metropolitanus, similiter in dictis causis judicem Graecum deputare teneatur.

Et insuper cum in Parochialibus ecclesiis ipsorum Graecorum, ex antiquissimo, et hactenus observato ritu, non nisi semel in die per unum Sacerdotem celebrari liceat, et tamen nonnulli Sacerdotes Latinorum, dimissis ipsorum propriis Parochialibus ecclesiis, ut praefatos Graecos injuria afficiant, et ad disturbandum eorum ritus, et consuetudinem hujusmodi, nescitur, quo spiritu ducti, interdum Altaria dictarum Parochialium ecclesiarum praeoccupant, et inibi contra voluntatem eorumdem Graecorum Missas, et forsan alia Divina Officia celebrant, adeoque dicti Graeci saepe numero sine auditione Missarum cum magna animorum molestia, festivis et aliis diebus, quibus Missam audire consueverunt, remanent; Nos ad obviandum scandalis, et providendum, ne in futurum molestiae hujusmodi Graecis ipsis inferantur, Sacerdotibus Latinis praedictis, ne de caetero Missas, et alia Divina officia in dictis aliis ecclesiis eorumdem Graecorum celebrent: Magistratibus vero, si qui sunt, ne dictis Sacerdotibus auxilium, et favorem praestent: Necnon ut nullus ritus, et caeremonias Graecorum in dicto Concilio Florentino, vel alias approbatos blasphemare, aut reprobare, seu improbare.

Ac ubi duo, unus Latinus, alter vero Graecus ejusdem loci, prout in Cephalenia, et Zacyntho, et forsan alibi, sunt Episcopi, Episcopus Latinus de personis ecclesiasticis et saecularibus Graecis, ac de jurisdictione Episcopi Graeci, vel aliis quibuscumque ad Episcopum Graecum quomodolibet spectantibus, nullatenus se intromittere praesumat, sed Episcopus Latinus Latinorum, Episcopus vero Graecus Graecorum dumtaxat curam, regimen, ac jurisdictionem respective habeant et exerceant.

Et insuper, quod Presbyteri, et Clerici Latini in ecclesiis Graecorum neque celebrare, neque funeralibus, nuptiis, ac Baptismis, et aliis Graecorum actibus publicis et privatis interesse, aut se immiscere, nisi ad haec specialiter per ipsos Graecos vocati fuerint, audeant, vel praesumant.

Quod Clerici et Presbyteri saeculares, et Monachi Graecorum, eorumque ecclesiae, ac monasteria, et bona quaecumque omnibus, et singulis privilegiis, immunitatibus, exemptionibus, favoribus et indultis, ac gratiis, quibus Clerici, Presbyteri, et Monachi Latini, eorumque ecclesiae, monasteria, et bona quaecumque, de jure, sive consuetudine, vel alias quomodolibet utuntur, potiuntur et gaudent, uti, potiri et gaudere libere et licite possint et valeant.

Necnon Abbates, et Monachi Graeci, eorumque monasteria, loca, et bona quaecumque, omnibus et singulis privilegiis, exemptionibus, indultis, gratiis et praerogativis in Bulla Mare Magnum nuncupata contentis, Fratribus Ordinis Minorum regularis observantiae, eorumque monasteriis, locis, seu conventibus, tam per dictam Bullam, quam alias quomodolibet concessis et concedendis, etiam uti, potiri et gaudere possint.

Necnon viduae Presbyterorum, vel Clericorum Graecorum in castitate juxta ritum Graecorum viventes eisdem immunitatibus, exemptionibus, privilegiis, quibus viventibus eorum viris Presbyteris, seu Clericis gaudere poterant, gaudeant et fruantur, paribus Motu et scientia, et potestate concedimus, decernimus et declaramus.

Ac ita per Archiepiscopos, Episcopos, et alios Praelatos, et Presbyteros, et Clericos Latinos pro dictis, et quibuscumque aliis, eis videlicet Praelatis, et sub majoribus, vel suspensionis a Divinis, aliis vero inferioribus sub excommunicationis latae sententiae, privationis beneficiorum ecclesiasticorum, quae obtinent, ac perpetuae inhabilitatis ad alia in posterum obtinendum, ipso facto per quemlibet contrafacientem incurrendis poenis praecipientes mandamus, quatenus praesentes litteras, ac omnia in eis contenta inviolabiliter observent, sicque per quoscumque judices in Romana Curia, vel extra eam in quacumque instantia judicari, sententiari, et definiri debere, sublata eis, et eorum cuilibet aliter judicandi, senten

tiandi, et definiendi facultate, ac irritum et inane quidquid secus super his a quocumque quavis auctoritate scienter, vel ignoranter contigerit attentari.

Quamobrem venerabilibus Fratribus nostris Casertano, ac Asculano Episcopis per haec scripta committimus, et in virtute sanctae obedientiae mandamus, quatenus eisdem Graecis tam Presbyteris, et Clericis, et Religiosis praedictis, quam saecularibus, et aliis personis dictae nationis Graecae efficacis defensionis praesidio assistentes, faciant per se, vel alium, seu alios praenominatos, et quemlibet ipsorum, concessionibus, indultis, gratiis, ac indulgentiis, necnon statutis, decretis, et ordinamentis praedictis, pacifice, ac perpetuo frui, et gaudere, non permittentes eos, et eorum quemlibet in praemissis, aliquo quaesito colore, molestari, impediri, aut perturbari, contradictores quoslibet, et rebelles per dictas, et quasvis alias censuras, et poenas ecclesiasticas, eas aggravando, et reaggravando, interdictumque ecclesiasticum, constito de non tuto accessu, apponendo, ac alia opportuna juris remedia, appellatione post posita, compescendo, invocato etiam ad hoc, si opus fuerit, auxilio brachii saecularis, Non obstantibus praemissis, quibusvis Apostolicis, ac in Provincialibus, et Synodalibus Conciliis, Edictis generalibus, vel specialibus Constitutionibus, et Ordinationibus Apostolicis, ac Bonifacii Papae Octavi Praedecessoris Nostri de una, et Concilii Generalis de duabus dietis, ne quis extra suam dioecesim ad judicium trahatur, ac statutis, et consuetudinibus, etiam ex fundatione, et juramento, confirmatione Apostolica, vel quavis firmitate alia roboratis; privilegiis quoque, et indultis: necnon omnibus. illis, de quibus, eorumque totis tenoribus specialis, specifica, ac de verbo ad verbum, non autem per clausulas generales idem importantes mentio, seu quaevis alia exquisita forma servanda foret. Quibus, illis alias in suo robore permansuris, hac vice dumtaxat specialiter, et expresse derogamus, caeterisque in contrarium facientibus quibuscumque.

Aut si dictis Archiepiscopis, Episcopis, et aliis Praelatis, et Dominis temporalibus, et quibusvis aliis personis communiter, vel divisim ab Apostolica sit Sede indultum, quod interdici, suspendi, vel excommunicari non possint per Litteras Apostolicas non facientes plenam, et ex

pressam, ac de verbo ad verbum de indulto hujusmodi mentionem.

Et quoniam difficile foret, praesentes litteras ad singula quaeque loca deferri, volumus, et simili Motu mandamus, quatenus transumptis praesentium manu alicujus puhlici Notarii confectis, ac sigillo alicujus personae in dignitate Ecclesiastica constitutae munitis, ea prorsus fides in judicio, et extra adhibeatur, quae praesentibus adhiberetur, si originaliter forent exhibitae, vel ostensae. Datum Romae apud Sanctum Petrum sub annulo Piscatoris, die 18. Maii 1521. Pontificatus Nostri anno

[blocks in formation]

Папа Климент VII понавља од ријечи до ријечи и потврђује одлуку папе Лава Х од 18. маја 1521.

Clemens papa septimus, ad futuram rei memoriam. Provisionis Nostrae debet provenire subsidio, ut suum jus cuilibet conservetur. Hinc est, quod nos tenore quarumdam litterarum felicis recordationis Leonis papae decimi praedecessoris et secundum carnem fratris patruelis nostri in forma brevis a veris ipsius praedecessoris litteris, quas in Secretaria nostra diligenter inspici et examinari fecimus, extractumque pro eo, quod sicut natio Graeca nobis exposuit, ipsa hujusmodi tenore ex certis causis dignoscitur indigere, de verbo ad verbum transcribi et ad ipsius nationis supplicantis instantiam praesentibus annotari fecimus, qui talis est:

[ocr errors]

Слиједи одлука папе Лава Х од ријечи до ријечи, и тада овој папа (Климент VII) додаје и завршује: Caeterum ut earumdem litterarum tenor praedictus sic insertus omnimodam rei, seu facti certitudinem faciat, Apostolica auctoritate decernimus, ut illud idem robur, eademque vim, et eumdem vigorem dictus tenor per omnia habeat, quem haberent Originales Litterae supradictae, ac eadem prorsus eidem tenori fides adhibeatur

« PreviousContinue »