Page images
PDF
EPUB

1

AD

THEOPH. CHRISTOPH. HARLESSII

BREVIOREM NOTITIAM

LITTERATURAE GRAECAE

IN PRIMIS

SCRIPTORVM GRAECORVM

ORDINI TEMPORIS ADCOMMODATA

IN

USUM SCHOLARUM

ADORNAVIT

SAM. FRID. GUIL. HOFFMANN

LIPSIA E

IN LIBRARIA WEIDMANNIA

IMPENSIS G. REIMERI

MD CCCXXIX

QUOMODO in his conficiendis Additamentis sum versatus, paucis declarem necesse est. Brevitatis ubique rationem ante oculos habui, ne contra Brevioris Notitiae ab Harlesio ipso constitutam finem limites migrarem. In exequenda tamen ipsa re curavi, ut ne quid, quod aegre careret lector, prorsus omitterem. Itaque non notiones solum in Notitia iam prolatas sed non accurate distincteque, de scriptore quodam, et editio

et versionum aliorumque maiorum vel minorum scriptorum veterum correxi atque amplificando accuratius indicavi, sed quoque illarum recentiorum editionum, versionum aliorumque scriptorum usque ad a. 1812 et apud nos et apud exteros evulgatarum, quae gravioris momenti esse vide rentur, ac non insertas inveni, inserui. In nuncupandis autem editionibus, versionibus aliisque scriptis, in quibus, vel opera auctorum omnia, vel singula ex illis loca, aut critice, aut exegetice tractantur, inde ab illo tempore usque ad a. 1828 in lucem emissis, praecipue id studui, ut, quoad illa supra indicata lege fieri potuit, omnes fere

« PreviousContinue »