Page images
PDF
EPUB

Verum his, quæ, maculis variata nitentibus, auro
Cœrula difcernunt, celfo fefe infula dorfo

Plurima protrudit, prætentaque littora saxis;
Liberior datur his quoniàm natura, minusque
Lumen depascunt liquidum; fed tela diei
Detorquent, retròque docent fe vertere flammas.

Hinc longos videas tractus, terrasque jacentes
Ordine candenti, et claros fe attollere montes;
Montes queîs Rhodope affurgat, quibus Offa nivali
Vertice: tum fcopulis infrà pendentibus antra
Nigrefcunt clivorum umbrâ, nemorumque tenebris.
Non rores illi, aut defunt fua nubila mundo;
Non frigus gelidum, atque herbis gratiffimus imber;
His quoque nota ardet picto Thaumantias arcu,
Os rofeum Aurora, propriique crepuscula cœli.
Et dubitas tantum certis cultoribus orbem

Deftitui ? exercent agros, fua monia condunt

Hi quoque, vel Martem invadunt, curantque triumphos Victores: funt hic etiam fua præmia laudi;

His metus, atque amor, et mentem mortalia tangunt.

Quin, uti nos oculis jam nunc juvat ire per arva,
Lucentefque plagas Lunæ, pontumque profundum;
Idem illos etiàm ardor agit, cum fe aureus effert
Sub fudum globus, et terrarum ingentior orbis;
Scilicèt omne æquor tum luftrant, fcilicèt omnem
Tellurem, gentefque polo fub utroque jacentes;
Et quidam æftivi indefeffus ad ætheris ignes
Pervigilat, noctem exercens, cœlumque fatigat;
Jam Galli apparent, jam fe Germania latè
Tollit, et albefcens pater Apenninus ad auras;
Jam tandem in Borean, en! parvulus Anglia nævus
(Quanquam aliis longè fulgentior) extulit oras;
Formofum extemplò lumen, maculamque nitentem
Invifunt crebri Proceres, ferùmque tuendo;
Hærent, certatimque fuo cognomine fignant:
Forfitan et Lunæ longinquus in orbe Tyrannus
Se dominum vocat, et noftrâ se jactat in aulâ.
Terras poffim alias propiori fole calentes
Narrare, atque alias, jubaris queîs parcior ufus,
Lunarum chorus, et tenuis penuria Phœbi;

Nî, meditans eadem hæc audaci evolvere cantu,
Jam pulfet citharam foror, et præludia tentet.

Non tamen has proprias laudes, nec facta filebo
Jampridem in fatis, patriæque oracula famæ.
Tempus erit, furfùm totos contendere cœtus
Quo cernes longo excurfu, primosque colonos
Migrare in lunam, et notos mutare Penates:
Dum ftupet obtutu tacito vetus incola, longèque
Infolitas explorat aves, claffemque volantem.

Ut quondam ignotum marmor, campofque natantes
Tranavit Zephyros visens, nova regna, Columbus;
Litora mirantur circùm, mirantur et undæ
Inclufas acies ferro, turmafque biformes,
Monftraque fœta armis, et non imitabile fulmen.
Fœdera mox icta, et gemini commercia mundi,
Agminaque affueto glomerata fub æthere cerno.
Anglia, quæ pelagi jamdudum torquet habenas,
Exercetque frequens ventos, atque imperat undæ ;
Aëris attollet fasces, veterefque triumphos
Hùc etiam feret, et victis dominabitur auris.

ALCAIC ODE,

WRITTEN IN THE ALBUM OF THE GRANDE CHARTREUSE,

IN DAUPHINY, AUGUST, 1741.

[graphic]

H Tu, feveri Religio loci,

Quocunque gaudes nomine (non leve

Nativa nam certè fluenta

Numen habet, veterefque fylvas;

Præfentiorem et confpicimus Deum
Per invias rupes, fera per juga,
Clivofque præruptos, fonantes

Inter aquas, nemorumque noctem ;
Quàm fi repoftus fub trabe citreâ
Fulgeret auro, et Phidiacâ manu)

Salve vocanti ritè, feffo et

Da placidam juveni quietem.

U

« PreviousContinue »